altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in
visione gloriae
sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus
Excelsi
in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis
poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et
refulgens radiis suis obcaecat oculos
magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius
festinavit iter
et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et
signum aevi
a luna signum diei festi luminare quod minuitur in
consummatione
mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in
consummatione
vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in
excelsis Dominus
in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in
vigiliis suis
vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est
in splendore suo
gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi
aperuerunt illum
imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes
emittere iudicii sui
propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae
sicut aves
in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides
grandinis
in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate
eius adspirabit notus
vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis
et congregatio spiritus
sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut
lucusta demergens descensus eius
pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super
imbrem eius expavescet cor
gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit
fiet tamquam cacumina tribuli
frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab
aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut
lorica induet se aquis
devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem
sicut ignem
medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab
ardore venienti humilem efficiet eum
in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus
Iesus
qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes
auribus non admirabimur
illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum
et omnium pecorum et creatura beluarum
propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone
eius conposita sunt omnia
multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem
sermonum ipse est in omnibus
gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super
omnia opera sua
terribilis Dominus et magnus vehementer
quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis
magnificentia eius
benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior
est enim omni laude
exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim
habebitis
quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut
est ab initio
multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus
operum eius
omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit
sapientiam